# De natura libri V 443

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/443
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/443

Eminentes autem & sanguinolenti sunt luxui deditis, materiae scilicet sanguineae confluxu: qui si glau ci quoque sint, ob multitudinem spiritus, atque ca loris, contumeliam & impudentiam ostendunt: oculi parui tumidique, praesertim tremuli, maleficorum sunt: ob materię defectum, & vigilias fraudibus addictas: à quibus oculi intumescunt. Alti verò, magni, splendidi, propter materiae formaeque vim, amabiles, prudentes & iustos ostendunt: tales Socratis fuisse traduntur. Alexandri verò tanquam exilientes & splendidi fuerunt: qui significant iracundiam & magnanimitatem. Oculi tumidi, propter nimiam humiditatem, sunt ignaui. Inaequales oculi sceleratorum sunt: quoniam iustitia cum aequabilitate consentit. Longum & tenue collum, tenuem & subdolum spi Colli ritum transmittit: longum & crassum, copiosum & gna. subtilem: crassum & breue suibus similem naturam refert. Nerui tensi siccitatem: vasorum magnitudo multitudinem spiritus: manus carnosae, ob materiae Manuum signa. molem, insensilem: molles bonam indolem, durae fortitudinem, sed indocilem: breues, quales sunt auibus, ob defectum formatricis, stultitiam: paruae, tenues, ob vim formatricis facultatis, & defectum ma teriae, rapacitatem ostendunt. nam & secundum differentiam formarum indiuiduarum ad hanc aut ad illam speciem instrumenta conformantur, quemadmodum iam non semel diximus & quatenus forma est ad actiones prompta, sibi componit accommodata instrumenta: maximè si materia fit parata. hinc est quod longi, agilem indicent atque maleficum: necnon etiam parui, propter materię defectum. Sed haec de quantitate partium pro instituto sufficere posse videntur. diuersa, motuque partium corporis. De qualitate CAP. XIII. Vnc ad qualitatem accedamus, quae potissimu est in figura atque colore.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
