# De natura libri V 444

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/444

Eadem autem in diuersis aetatibus di uersa sunt, & per diuersas aetates aliaVrum aetatum similitudinem quandam habent: vt pueri senibus, & senes quodammodo pueris similes videantur, & referant etiam similitudinem quandam morum. Idem etiam de sexu iudicandum, vt quidam viri feminas, feminae verò referant vires. Laudandum autem maximè, quod est in sua specie, aetate, sexu maximè perfectum. In excessibus tamen magis laudandum, quod magis ad mediam aetatem, & ad sexum virilem accedit. Obliquae verò partes omnes, ob defectum formatricis facultatis & formae characterismum, obliquos mores: pili crispi siccitatem, atque adeò lucro deditam timiditatem: recti, propter humiditatem, impruden tem rusticitatem ostendunt. Acutum caput impudentiae signum est: cùm moderatio sit in rotundo. caput vtrinque concauum, est dolosum, ob eandem causam. Occiput humile, proximius ad rotundam figuram accedens, bonam indolem demonstrat. Ro tundae genae fraudulentos indicare dicuntur: muscu lis nimirum, partibus neruosis, neruorumque principio, animi contentione contractis. Ceruix est incurua, vel ob humiditatem, vel ob senilem constitutionem: Goc tionem: at in dextra bonum est inclinare, in sinistra verò malum: quod quidem potius ad formam videtur esse referendum. Oculi contracti siccitatem ostendunt: quae quidem est cum astu, maximè si tremuli mobilesque sint, proptitudinem ad motum significantes: conuersi verò ferè sunt ad dextra stultis: ad sinistra, malignis: versus nasum Venereis: idque potiùs propter formam, quàm materiam. sursum delati, ob plenitudinem, indicant conuulsionem. vngues digitique recurui siccitatem, atque adeò fraudulentiam ostendunt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
