# De natura libri V 445

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/445

Quòd autem incuruentur introrsum genua, quodque femora crassa sint atque surae, fit ob humiditatem: quę quidem est mulicrosa. Quòd attinet ad colorem, niger indicat calorem, & per con sequens astum: albus atque subflauus, propter humiditatem altricem robustam spiritusque lucidi mul titudinem, necnon calorem versus interiora contractum. quapropter robur & animum significat imperiosum. Rufus color, ob acriorem calorem, fraudulentiam, ac adhuc magis subpallidus: si non sit talis ob aliquem morbum. At igneus iam ad insaniam accedit. subruber, ob temperiem, est indolis bonae signum. In oculis verò color est praecipue considerandus. Agrestia animantia, propter calorem vehementiorem, multum perspicuumque spiritum, glaucos, domestica contrarias ob causas, ferè nigros ocu los habent. Oculi radiantes, vt aquilae, rapacitatem: ignei, veluti canu, impudentiam: fulgidi, veluti sunt auium, Venerem ostendunt. splendor oculorum significat multitudinem spiritus atque caloris: at humiditas illum furere non sinit. Itaque splendidi humidique oculi vim mentis cum mediocritate osten dunt: defectus verò splendoris Saturninam indicat qualitatem. sed in iride praecipuum est morum signum. subflaua, prę calore, magnanimitatis est signum.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
