Latin
CAPVT X
Nicolas Biese, De natura libri V 448
Unproofread scanNot analysed yet
Respiratio lenis est cogitabundis: vi mouendi potius ad mentem, quàm ad corpus conuersa: valida commotis, magna agrestibus, asthmatica temerarijs, nimirum ob cordis calorem. Sed ia satis multis exem plis ostendisse videmur quomodo partes, quae cadunt in conspectum, interiorem naturam, &etiam ipsos hominum mores ostendunt: quamuis interim doctrina vitaeque institutum in his omnibus plurimum valet: quod quidem naturâ ipsam saepe vincit &in diuersum planè commutat, &eos qui proni sunt ad vitia, probos, contraque qui natura ducuntur ad virtutem, improbos reddat. Cùm itaque iam duobus his postremis libris naturam humana, ac tribus prioribus aliorum plurimorum ac vniuersam naturam, pro instituto satis explicasse videamur, tempus est, vt huic tractationi finem imponamus. FINIS. ετ ν εα ἂν ε ε ἐστι τ ενδ IVA5