Latin
LIBER PRIMVS
Nicolas Biese, De natura libri V 46
Unproofread scanNot analysed yet
Plato spuria cognitione materiam comprehendi, cumque comprehendi putatur, statim eam elabi scribit, quemadmodum &alia, quae per detractionem cognoscuntur: vt incorporea, quae nec locum, nec positionem, nec reliquas corporaturae conditiones habent. Aristoteles vult materiam cognosci per analogiam aliorum: quòd, cum omnia, ex aliquo fieri cernamus, aliquid esse, ex quo omnia fiant putemus: quod etiam vnum sit &indiuiduum specie, genitis omnibus atque corruptis commune. materia nonnunquam etia ab Aristotele formarum fundamentum nominatur, &subiectum: quae nimirum omnibus formis sit substrata.