# De natura libri V 46

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/46

Plato spuria cognitione materiam comprehendi, cumque comprehendi putatur, statim eam elabi scribit, quemadmodum & alia, quae per detractionem cognoscuntur: vt incorporea, quae nec locum, nec positionem, nec reliquas corporaturae conditiones habent. Aristoteles vult materiam cognosci per analogiam aliorum: quòd, cum omnia, ex aliquo fieri cernamus, aliquid esse, ex quo omnia fiant putemus: quod etiam vnum sit & indiuiduum specie, genitis omnibus atque corruptis commune. materia nonnunquam etia ab Aristotele formarum fundamentum nominatur, & subiectum: quae nimirum omnibus formis sit substrata.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
