Latin
LIBER PRIMVS
Nicolas Biese, De natura libri V 48
Unproofread scanNot analysed yet
Infinitis autem interuallis, non tamen paribus, omnes degenerant à prima sua causa, atque adeo defectus omnibus est communis. Cùm verò rerum omnium auctor energia sua perpetua cuncta contineat &infinita, cumque reliqua pauca complectantur, per defectum °enerationem multiplicem potentiam habent, qua recipere multa possint. Illis autem per defectum haec potentia cum sit innata, substantiae pars meritò dici potest: quae materia quoque rectè nominari videtur: substatijs sellicet innata degenerationis essentia: quatenus per eam aliquid recipere possunt. Recipiunt autem etiam incorporea varias qualitates, corpora verò caelestia varia quoque positionem. At quae circuitu lunae continentur, etiam quantitatem atque locum diuersum, quodque praecipuum est gignuntur &corrumpuntur, dum in ijs vna forma alteri tanquam loco suo cedit. Quatenus autem in ijs aliquid formam habet, aut recipit, vel recipere potest, materia propriè nominatur: quae discedente priori forma manere, sequentemque concipere putatur. Quanquam si rectè consideremus, per corruptionem nulla substantiae prioris pars, ne materia quidem, manere videtur. Siquidem ipsa suam essentiam habet in formae degeneratione, quam necessarium est cum ipsa forma perire: quamuis accidentia à substantia in substantiam, veluti calor ab humano semine in hominem, transmitti possunt: quod tamen non accideret, nisi subiecta quaedam substantia maneret, velut in semine mistura quatuor elementorum, quae conseruatis multis prioribus accidentibus assumit formam humanam.