Latin
LIBER PRIMVS
Nicolas Biese, De natura libri V 51
Unproofread scanNot analysed yet
Sed materia corporum, praesertim inferiorum, maximè degenerauit: quam esse diximus suapte natura defectum quendam &quidem insignem ac veluti vacuum spatium, in quod se formarum vis extendens, pariat dimesionem diuiduam, per quam singula corpora naturalia suum locum occuparunt: qui plura corpora simul comprehendere non possit. quod natura comparatum sit, vt singula suas dimensiones producant, per quas alias dimensiones excludant. Nam si plures dimensiones esse possent in eodem, idem majus &minus esse posset, &natura contradictionem admittere cogeretur: plures enim dimensiones aliquid necessario majus reddent. Citra verò dimensionem nihil obstat quo minus plura sint in eadem mundi positione. Totum autem mundi spatium est, in quod sese formae corporum simplicium, caelestes scilicet &elementorum, per materiam extenderunt, cuius singulae partem suam habent: ita tamen, vt in amplum extendi vel in arctum contrahi elementorum singulae formę possint. At spatium quod materiam appellamus, est indefinitum, triplici dimensione, quemadmodum mathematicum, non comprehensum. Nam dimensionis fines formae speciem, à qua cum materia producuntur, continere videntur. Deus autem, quoad fieri potuit, ad materiae constitutionem, vt inquiunt Platonici, speciem omnem monadis separauit us ἀνΧηματιστὸν &informem, omnium susceptricem fecit: quae quia nihil aliud est quam ab vno &ente degeneratio quaedam, &quoniam per quantitatem ad extremum, non tamen in nihilum, peruenit, tanquam ἴλυς, κ ὑποσάθμα καὶ ἔκταισις ς διάσμος, καὶ παράλυσις limum &sedimentum, extensio, dissolutio, dissipatioque vocatur: quam etiam ob id Aegyptij per aquam fignificasse videntur.