# De natura libri V 54

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/54

sessione eorum materia quieta, generationis scilicet & corruptionis expers, manet: quod in vnum cum ijs redacta, ac ad eorum naturam accedens, alias formas non admittat: quae propterea ab elementorum formis creditur esse diuersa: cum in ijs formis caelestibus talis defectus non sit, qui generationis & corruptelae possit esse capax. Qui verò quicquid materiam habet perpetuum esse negant, cum caelum aeternum esse velint, solum ibi formas statuunt, cum dimensione & motu. Verùm cùm necesse non fit omnia, quae materiam habent, corrumpi, nos etiam in caelo materiam collocamus, multi tamen praestantiorem ea, quae sub luna continetur: quam si propterea, quod nouam formam non admittat, aiterius generis dicere velimus, non multum refert, modo constet eam etiam esse in defectu. Deus cum purissimus actus sit, infinitus dicitur: quod omni formae superior, nihil quod non habet accipere possit, sed infinitam actionis, nullam autem affectionis potentiam habent, materia verò dicitur infinita, quod omnibus inferior, omni forma fineque careat, & omnibus affectionibus sit subiecta. Cùm ergo duplex potentia sit, actionis & affectionis, illam absolutam Deus, hanc materia, reliqua vtramque tenent: inter quae mentes incorporeae primum, Deoque proximum, locum habent: si tamen illi proximum aliquid dici potest. Inter corpora minus defecerunt caelestia, quae tantum motus, dimensionis, & positionis differentijs distinguuntur, & qualitates mutuas concipiunt, citra mutationem ad aliquam corruptelam: plurimum defecerunt haec ima, quae materiae plus & formae minus habere dicuntur: proptereaque sunt obnoxia corruptelae. Sunt & aliae formae indiuiduae, cum diuiduis coniunctae, sed tamen separabiles: velut animae rationabiles.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
