# De natura libri V 61-2

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/61-2

teriae positum est in vicissitudine omnium formarum suarum: vnde quoque multitudinis & mobilitatis dicitur esse causa, rectè factum est, quòd omnium ipsa summam aptitudinem habeat: idque fieri non posset, nisi per id, quod in ipsa contrarium est, vel potius contradictorium, omnibus formis, idque phylosophi priuationem appel lant: propter quam, nuic inferiori materię innatam, cùm haec omnium aequabiliter sit capax, ab ea singulae formae separari, & vicissim, cùm plures in eadem esse nequeant, vnius separatione aliae cum ea coniungi possunt. Quamuis autem ad generationis & corruptelę motum in materia principia contraria po testate, quorum tamen energia nunquam simul esse posset, forma scilicet atque priuatio, fuerint ponenda, cùm priuatio cum materia non constituat substantiam, non quidem verè sed tantum per accidens, sine quo nimirum generatio substantiae non esset, rerum principium ipsa nominatur. At quoniam ab ipsis formis esse, perque prinationem non esse quaeque censentur, propterea dicunt materiam per generationem atque corruptionem obnoxiam effe vicissitudini entis & non entis, hoc est, formę atque priuationis.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
