# De natura libri V 61

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/61

Et tamen haec, quoniam in infinitum secundum eos diuidi potest, tanquam infimae conditionis, per defectum scilicet vnitatis, ex eo multae suae materiae particeps esse videtur. Sed haec non sunt huius loci: nisi quatenus ad materiae formaeque cognitionem pertinere possunt. Ex his autem, quae iam diximus, constare potest, triplicem esse materiam, vnam omnibus communem, quarenus aliquid recipere possunt: aliam omnibus corpo ribus, quae dimensionem habent & admittunt, & tertiam communem solis corporibus, quę gignuntur & corrumpuntur: quae propriè materia nominetur. Et hactenus de forma materiaque pro instituto satis. sed quoad à forma separabilis est, dicitur materia particeps esse priuationis, de qua iam est dicendum. De priuatione, & vnde sint mala. CAP. III. DiZ Voniam bonum huius inferioris ma

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
