# De natura libri V 65

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/65

Est tamen priuatio tanquam non ens: quae nimirum per solam materiam sit, & materiam, suapte natura non enti proximam, quodammodo non ens reddat formis scilicet omnibus cogitatione destitutum: à quibus est τὸ τὶ ξναι, essentia omnium rerum. Rectè verò factum, est, quòd semper aliqua forma singulas mareriae partes occupet, quodque prinatio materiae sit innata: quas non quidem ad praesentem, quam habent, sed ad omnes alias formas singulae materiae partes habeant potestatem: qua, per qualitates formarum corporeas, per caliditatem, frigiditatem, hu miditatem, & siccitatem, continua peragitur omnium rerum vicissitudo. Quoad verò materia, cum innata prinatione coniuncta, duo, quoad seorsum quaequę consideratur, tria sunt principia rerum: ma teria nimirum, prinatio, atque forma. Sed ex materia formaque cuncta constituuntur: per priuatios nem verò potius gignuntur & corrumpuntur. Quauis autem formarum & priuationis in hac inferiori natura sit mutua continuaque vicissitudo, quod ta men materia nec gignatur nec intereat à philosophis est omnino receptum. Ex alio namque subiecto fieret, &, cùm sit ipsa primum, esset aliquid primo prius. Rursus si interiret, in perniciem omnia secum traheret: cùm haec corpora materia sua carere non possint. Sed, vt priuationis materiaeque

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
