# De natura libri V 69

Nicolas Biese, De natura libri V, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/69

lL plures formae in eadem materiae parte simul esse nequeant, necessaria fuit priuatio tormae praesentis, per eius interitum in materia: & etiam necessaria fuit in eadem materia priuatio formae futurae, prius quam in materiam successisset. Nam alioqui rursus in eadem materia formae duae forent. Sed tamen necesse non est, vt per vnius formę interitum alia gignatur: potest enim quae iam est in rerum natura, non autem noua quaepiam materiam intereuntis occupare: vt cùm alimentum in substantiam corporis mutatur, & corporis quod nutritur forma se per alimenti formam extendit. Rursus cùm in decremento gignatur aliquid, veluti vapor qui resoluitur à corpore, nec tamen corporis forma, nimirum anima, pereat, esse quoque potest generatio sine corruptione: nisi dicere velimus, formam corporis, quę alimenti materiam occupat, in eadem saltem alimenti materia tanquam gigni, quamuis ipsa forma non gignatur: & dum aliquid decrescit, formam corporis quod minuitur eam materiam deferere, atque adeo in ea quodammodo corrumpi, Verùm hęc rerum naturam non mutant. Cùm autem duplex forma sit, simplicium scilicet corporum, velut elementorum, & compositorum, vt animantium, dicere possumus, quamuis sit generatio compositi sine corruptione, dum forma compositi cuiuspiam, vt stirpium aut animantium miscellam manentium quatuor elementorum comprehendit, corruptioque sine generatione, cùm eadem compositi forma miscellam.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
