# De natura libri V 7

Nicolas Biese, De natura libri V, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/7

Ac ob id patrocinium tuum, quod alijs nunquam defuisse sciunt, implorant: quo nimirum bonis atque doctis viris magis placeant, magisque tuti sint contra maleuolorum contumelias: qui ferè tales sunt, vt potiùs omnem accusationem, quàm vllam excusationem quaerant. Quamuis autem hîc interdum à communi philosophorum sententia recedimus tamen rationes probabiles, & auctores graues, sequimur, quod in rebus abstrusißimis satis esse debet. quarum obscuritas multis studiosorum et ingeniosorum disputationibus discutienda fuit: ita tamen, vt quis non contradicendi, sed inueniendae veritatis desiderio citra pertinaciam, excitetur ac in ijs rebus studium & ingenium suum exerceat, quae cùm maximi momenti sint, ad aliorum omnium cognitionem, sine legum vllo praeiudicio possunt in aliquam euidentiorem, quàm sit illa communis, intelligendi lu cem exponi: quales eae sunt, in quibus nos iam versamur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
