# De natura libri V 72

Nicolas Biese, De natura libri V, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/72

Quae verò sphęra lunae continentur corpora, dum similirudinem extremam formę concipiunt, velut aër summam caliditatem, in ipsammet formam, aër nimirum in ignem commutatur, & quatenus vnis formis aliae cedunt, illis hae materiam generationis praebere videntur, propter innatam cessionis potestatem; & priuationem omnibus, quę lunę circuitu continentur, comunem: quae quauis particulatim cum singulis for mis euanescere videatur, quia tamen inter corruptionem & generationem alterius nihil medium est, ci22 & accidentia saepe corrupto genitoque comunia manent, eade materia communis illis esse putatur: sed propter innata materiae necessitatem, quae nondum sit forma, quę gignitur, & esse desinat, quę corrumpitur ad generationem per accidens dicitur esse necessarium principium priuationis. Ita de principijs rerum naturalium iudico, & tamen interim cuique suum iudicium relinquo. Verum cùm tria principia rerum omnium sint; Mala vnde. inter quae priuatio postremum & abiectissimum lo cum tenet, an ad eam mala, quorum aliqua naturalis causa constituenda videtur, referri debeant, hoc loco quaeri potest. Cùm verò forma diuinum quiddam Forma sit & expetendum, ipsa nec malum, nec mali causa, diuinum, dici posse videtur. Materia quoque bonam, forma scilicet, expetere dicitur, bonum autem non expetitur à malo. Tamersi cum quaeliber materiae pars, sub quauis forma, si modò partem habere diei potest, totaque materia sub omnibus formi sabsoletionem suam consequatur, propriè nullam formam expetere posse videtur: praesertim cum veluti ex animante cadauer sit, sequens forma, quàm antecedens sit saepe deterioris conditionis, & deterius nunquam sit expetendum. Rursus cùm materia sit prin cipium rerum, & malum sit in solo boni defectu, nec ipsa mala dici posse videtur, nec etiam priuatio, quae quanquam propius ad absolutum defectum accedit, tamen est ad generationem in materia necessaria, quemadmodum iam dicebamus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
