# De natura libri V 8

Nicolas Biese, De natura libri V, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/8

Quapropter, si quandoque minus aliorum opinioni consentanea dicimus, ab aequis lectoribus, etiamsi diuersum sentiant, veniam eorum, quae citra cuiusque iniuriam hîc à nobis tradita sunt, ex spectamus: si verò veritati lucis aliquid interdum afferimus, eorum quoque fauorem commeremur: quem etiam beneuolentia tua, sacratißime Princeps praecipuè mihi conciliare potest: cuius auctoritas & virtus meritò debeat animos hominum non mediocriter commouere: pro qua libentißimè quoscunque labores suscipiam, & quaeuis studiorum nostrorum praemia facilè contemnam. LI. De forma, & materia. 11. De priuatione, & vnde ma la. III.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
