# De natura libri V 80

Nicolas Biese, De natura libri V, 80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/80

in Deo negationes non esse contrarias affirmationibus, sed longè priorem & priuationibus superiorem eum esse, qui excedit omnem tum detractionem, tum appositionem. Hanc autem rerum omnium causam vnam solam esse vel hinc intelligere licet, quod vbicunque sunt plura, singula quiddam habent, quod non sit cum alijs commune, quae, propterea quod omnia non contineant, sunt imperfecta, nec etiam suapte vi sunt aeterna: quoniam vim consummatam & perfectam aeternitas requirit. Est etiam primum omnium rerum principium prorsus immotum: quia nulla re caret, motuque seipsum desereret. Sed nemo negare potest, quin se Deus intelligat, nisi qui felicitatis participem eum esse nolit. Cùm itaque simplex sit, oportet eum esse purissimum quendam intellectum, in quo quod intelligit, & quod intelligitur natura prorsus sit idem absolutissimus actus. Intelligendo verò intra se sibi similem necessariò gignit atque parem: quia nihil obstat immenso, quo minus perfectus pariat perfectum: cùm sine eo nihil esse possit, & si quid obstaret, id ipsum ab eo suam originem haberet. Terminos autem suos excedere nequit infinitus, sed in seipso sui absolutissimam imaginem exprimit, non natura, sed tantum proprietate generationis a genitore diuersam: quae quamuis nullis verbis exprimi potest, rectè tamen ἀπαύγασμα, καὶ νἀρακτὴς fulgur, & character & immensa sapientia Patris nominatur. sed intelligi nullo modo potest, haec duo, quae natura penitus sunt idem, quoad C ij diuera Plat. in e pist. ad Dio. pro in eucl. Plo.I. de anima Arist. l. 1. de caelo. c. 1. Arist. I. de caelo. c. 1 Deus incomprehensus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
