Latin
88
Nicolas Biese, De natura libri V 88
Unproofread scanNot analysed yet
rursus cum omnis motus vel sit à non ente, quemadmodum philosophi loquuntur, ad ens, vel ab ente ad non ens, nimirum ad eius priuationem, cumque sit ens in substantiam &accidens prius diuisum, substantiaeque duae sint partes, materia nimirum atque forma, inter eas materia motus omnis expers semper eadem manet: cùm verò forma praecipua substatiae pars sit, ad eam in materia, quae ducit via, generatio simplex dicitur, &motus ad ens à non ente, non quidem absolutè, si quidem materia, quae pars entis est, manet, sed à non entis, hoc est, praecipuae partis entis, formae scilicet, priuatione, ad illius habitum atque consecutionem: quae verò via ducit ad formae priuationem in materia, corruptio vocatur. At propter formae mutationem tota substantia; cuius illa praecipua pars est, moueri censetur. Immo verò materia quoque quodammodo perit: fiquidem vera sunt quae prius dicebamus. Accidens autem ens etiam est, &eius motus à non ente ad ens, vel contra, quodam modo dici potest, sed tamen est deterioris conditionis &esse nequit sine substantia: accidentis verò motu substantia quoque dicitur ipsa moueri, ses cundum quid scilicet, motu generationis aut corruptionis accidentis. ex his intelligere licet, quomodo motus ad hęc ambo, substantiam scilicet &accidens, referatur. Quoniam autem accidentia varia sunt, ob id etiam est eorum diuersus motus: verùm trifariam diuidi possunt, vt iam dicebamus, in quantitates, qualitates, &comparationes, quibus reliquae quoque categoriae continentur. Sed inter comparationes positio, vel locus potiùs est huius loci, Nam reliquarum LIB. I. rum comparationum motus perinde non percipis tur: vt cùm vxor absens moritur, &aliquis inscius desinit esse maritus.