# De natura libri V 88

Nicolas Biese, De natura libri V, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/88

rursus cum omnis motus vel sit à non ente, quemadmodum philosophi loquuntur, ad ens, vel ab ente ad non ens, nimirum ad eius priuationem, cumque sit ens in substantiam & accidens prius diuisum, substantiaeque duae sint partes, materia nimirum atque forma, inter eas materia motus omnis expers semper eadem manet: cùm verò forma praecipua substatiae pars sit, ad eam in materia, quae ducit via, generatio simplex dicitur, & motus ad ens à non ente, non quidem absolutè, si quidem materia, quae pars entis est, manet, sed à non entis, hoc est, praecipuae partis entis, formae scilicet, priuatione, ad illius habitum atque consecutionem: quae verò via ducit ad formae priuationem in materia, corruptio vocatur. At propter formae mutationem tota substantia; cuius illa praecipua pars est, moueri censetur. Immo verò materia quoque quodammodo perit: fiquidem vera sunt quae prius dicebamus. Accidens autem ens etiam est, & eius motus à non ente ad ens, vel contra, quodam modo dici potest, sed tamen est deterioris conditionis & esse nequit sine substantia: accidentis verò motu substantia quoque dicitur ipsa moueri, ses cundum quid scilicet, motu generationis aut corruptionis accidentis. ex his intelligere licet, quomodo motus ad hęc ambo, substantiam scilicet & accidens, referatur. Quoniam autem accidentia varia sunt, ob id etiam est eorum diuersus motus: verùm trifariam diuidi possunt, vt iam dicebamus, in quantitates, qualitates, & comparationes, quibus reliquae quoque categoriae continentur. Sed inter comparationes positio, vel locus potiùs est huius loci, Nam reliquarum LIB. I. rum comparationum motus perinde non percipis tur: vt cùm vxor absens moritur, & aliquis inscius desinit esse maritus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
