# De natura libri V 89

Nicolas Biese, De natura libri V, 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/89

Immo verò non videntur comparationes in rerum, sed tantum in animorum esse natura: cùm nec substantiae sint, quae suapte natura consistant, nec contingentia: si quidem non sun in aliqua substantia, corporata saltem, sed tantum intelliguntur in pluribus diuulsis. Cùm duplum ne in dimidio, nec in eo quod duplum est, nec etiam in vtroque sit, propterea tantum esse videtur in ipsa cogitatione. Sed rursus si comparationes in natura rerum non essent, mentiremur, cum de ijs aliquid secundum naturam diceremus: & insuper magnam vim rerum analogijs inesse videmus, quemadmodum ex symphonijs musicis facilè cognoscere licet. Immo verò, si rectè consideremus, totum hunc mundum mutuis rerum omnium analogijs esse connexum deprehendemus: quas ob id è natura rerum eximere minimè debemus. Est autem vinculum ab iis, quae coniunguntur, diuersum: quod non in vno, sed potius in omnibus connexis est collocatum: quo Deus continet omnem rerum omnium naturam vt inquit vetus poëta. δισμὸν κρατερὸν περὶ παντὰ τανύσας συρὴν χρυσειὴν ἐξ ἄιθιρος ἀρθήσαντα. firmum vinculum extendens, auream nempe catenam, è caelo cuncta connectentem. Hic enim mundus monadis est simulacrum quemadmodum prius dicebamus, qui quamuis degenerauit & compositus est, atque in partes diuisus, hae tamen mutua quadam sympathia atque pulcherrimis & arctissimis analogijs continentur in vnum. Sunt igitur in natura comparationes: quibus etiam res naturales mouentur. Alia tamen relatiua plus, alia verò naturae minus habent: quorum mutatio perinde non percipitur sensu. Sed nec corporum caelestium vires sensu perinde deprehendemus: quas tamen maximas esse scimus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
