# De natura libri V 90

Nicolas Biese, De natura libri V, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/90

ergo motum etiam ad relationem pertinere, & in ea positionis locique mutationem, quoniam est sensui manifestissima, principatum tenere iudicamus: quamuis ea quae de loco mouentur, alioqui saepe non admodum mutentur. Erit iraque motus omnis vel totius substantiae, quem generationem dicimus atque corruptionem: vel quantitatis, quem incrementum vel decrementum nominamus: vel qualitatis, quem ἀλλοιωσιν alterationem appellamus: vel loci, seu positionis in vniuerso qui per antonomasiam proprium motus nomen habet: vt interim alios motus comparatorum praetermittamus. Motus autem nomine generis est energia, vel actus alicuius, quatenus eorum quatuor potestatem habet. Energiam hîc appello, non ἐντελεχίαν perfectionem, sed ad hanc, aut eius priuationem, quandam transitionem & mutationem. In generatione tamen quod mutatur prorsus indiuiduum est: quoniam forma, cuius in materia consecutione substantia gignitur, nullam partium vel temporum diuisionem admittit: & propterea transitio diuidua non est in generatione atque corruptione, nec etiam haec proprium motus nomen hapet. Quantitas verò, qualitas, & positio diuidua sunt, atque per ea tempus etiam diuisum est & motus. nam quamuis locus etiam indiuiduus est. quemadmodum statim dicemus mutatio tamen loci fit per diuiduam quantitatem. In his itaque tribus motibus, quibus potentia cum tempore mutatur in entelechiam, res dum mouetur, para tim est in eo, ex quo mouetur: nam alioqui reliquam potentiam nullam haberet, nec amplius moueretur, sed consecuta iam esset idipsum, ad quod ferebatur. partim etiam est in eo ad quod mouetur. nam alioqui, si iam id ipsum haberet, quiesce ret, nec ad illud moueretur. Sic inter vtrumque nimirum inter id, ex quo, & versus quod aliquid mouetur, omnis motus versatur: propter quem aliquid dicitur esse particeps & potestatis, & energiae, cuius vtriusque negatione motus intelligitur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
