Latin
96
Nicolas Biese, De natura libri V 96
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò nullum est vacuum inter corpora, quemadmodum statim monstraturi fumus, necessarium est vt plana, quibus corpora continent, &continentur, simul sint: sic vt vnum alteri sit aequale, quae contigua nominantur. Non autem haec eadem etiam continua sunt: nam quod continet, cum eo quod continetur, pars continui corporis esset: quod totum potiùs esset in alio loco, quàm quòd vnum ab altero contineretur. Locus autem alius communis est: si quidem ambientis concaua superficies est locus: quae quidem diuersissima corpora, praesertim in hac inferiori natura, recipere potest: veluti dolium multiplicem liquorem. Alius locus est vnicuique corpori suus: vt igni superior, concauum scilicet sphaerae lunae, aerisque conuexum: inferior autem est locus terrae, caua scilicet superficies aëris &aquae. Itaque loci, proprij nimirum, principium esse dicunt, à natura constitutum qua fit, vt sursum vel deorsum aliquid moueatur: idque est etiam quod hunc elementorum proprium locum immobilem statuant, superiorem scilicet &inferiorem, &quod locorum certis at immobilibus differentijs motuum differentias distinguant.