# De natura libri V 96

Nicolas Biese, De natura libri V, 96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/96

Si verò nullum est vacuum inter corpora, quemadmodum statim monstraturi fumus, necessarium est vt plana, quibus corpora continent, & continentur, simul sint: sic vt vnum alteri sit aequale, quae contigua nominantur. Non autem haec eadem etiam continua sunt: nam quod continet, cum eo quod continetur, pars continui corporis esset: quod totum potiùs esset in alio loco, quàm quòd vnum ab altero contineretur. Locus autem alius communis est: si quidem ambientis concaua superficies est locus: quae quidem diuersissima corpora, praesertim in hac inferiori natura, recipere potest: veluti dolium multiplicem liquorem. Alius locus est vnicuique corpori suus: vt igni superior, concauum scilicet sphaerae lunae, aerisque conuexum: inferior autem est locus terrae, caua scilicet superficies aëris & aquae. Itaque loci, proprij nimirum, principium esse dicunt, à natura constitutum qua fit, vt sursum vel deorsum aliquid moueatur: idque est etiam quod hunc elementorum proprium locum immobilem statuant, superiorem scilicet & inferiorem, & quod locorum certis at immobilibus differentijs motuum differentias distinguant.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
