# De natura libri V 97

Nicolas Biese, De natura libri V, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/97

Quamuis verò proprijs locis quaeque conseruari dicunt, hoc formis contiguorum corporum potius, quàm locis est tribuendum: quae quidem à natura tali sunt ordine distributa, vt vnum ad alterius, velut inferior ignis, ad superioris aëris con seruationem, multum possit: quoniam ad vnam naturam accedunt, & vnum est veluti forma, alterum veluti materia: illa quae perficit, haec quae perfectionem acquirit. Nec etiam ad locum iam à nobis descriptum propriè e fra moueri videntur, sed ad suam à naturà destitam positionem, quam per voces, quo, vbi, ibi, potius significamus. Non enim ignis sursum mouetur, vt superficie contineatur, sed vt eam in mundo positionem habeat, atque sit sphaerae lunae vicinus: quod vt à natura constitutum est, ita pertinet ad eius & totius conseruationem. In vniuersitatis enim propria positione, quam per vbi, vel ibi, demonstramus, quodque perfectum est: per quietem nimirum in ea positione, quae motum comitatur. Nam hîc non agimus de corporibus cęlestibus, sed elementis. Qui locum definitum vbi, vel ibi continuatum, continens planum, & corporis positionem, eadem definitione complectuntur. Ibi enim mundi positionem, continuatum dimensionem aliquam demonstrat. Praestat verò res diuersas definitionibus quoque separare. Per mundi positionem loca simplicium corporum immobilia sunt: eorum autem quae in variam positionem transferuntur, loca quoque mouentur: vt vas aliquod vino, vel aqua plenum: quae propterea quoque potius vasis, quàm loci nomen habent: quod quamuis esse tale debeat, quo quę continentur, conseruentur, sępè tamen accidit, vt aliquid in vase, tanquam in loco, sit, in quo facillime corrumpatur. Hinc intelligere licet, quid sit lo cus, ex eorum sententia, qui terminum internum continentis corporis eum esse dicunt. At secundum multos clarissimos philosophos locus non est superficies interna continentis corporis, sed totum spatium internum, triplici dimensione distinctum: quod spatium superficie concaui corporis continetur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
