# De natura libri V 99

Nicolas Biese, De natura libri V, 99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/99

Dum itaque corpora locum mutant, non ingrediuntur spatium, quod seorsum rerum natura continetur: sed inter alia corpora cum suo spatio dimensioneque subeunt, quae quidem locus propriè non videtur appellanda. possumus tamen spatium dimensionemque singulorum, & vniuersitatis corporatę, seorsum cogitatione complecti, quae contraria non sit dimensioni naturali: sic vt fingamus dum corpus aliquod mouetur, manere spatium dimensioni corporis illius par, quod occuper aliud corpus in prioris locum succedens: & quoddam conmune spatium dimensioni globi quatuor elementorum aequale fingere possumus, intra quod omnia, quae continentur hac rerum natura, moueantur. sic & phantasia spatium concipere possumus, intra quod cęlestia corpora sint & circumferantur, etiam illud, quod est omnium supremum. hoc si locus esse statuatur, potius, quemadmodum iam dicebamus, erit in animorum, quam in rerum natura. Sed & superficies interna continentis corporis, quatenus ad id quod continet refertur, est etiam in comparatione quadam & cogitatione, nec tantùm nominandae sunt res externae, sed omnia quę circa res externas, & earum veritatem omnem, animis concipi possunt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
