# De universitate libri tres 10

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/10

Haec tu quicquid agas vel vi vel sponte sequeris.
Praestat sponte sequi, quam strata est semita recti
Quaque Deus nos ipse vocat, quàm pergere contrà
In varios vitij flexus, quà caeca voluptas
Allicit, innumeris semper stipata periclis.
Sed quacunque via ferimur sapientia cernit
Cuncta haec in vsus communes tendere, iusta
Causarum serie: quanquam nos dira malorum
Vis premat ipsa suos fructus producit, & istis
Immensis vitijs multo maiora meremur.
Nempe omnis terras pietas virtusque reliquit:
Atque hinc est quòd sint hîc omnia plena doloris,
Hinc tantae lacrymae, gemitus, suspiria, planctus.
Certè ego cum fati vidi decreta seueri
Sentiui ingenti constringi viscera luctu,
Atque inde in largos luctum hunc prorumpere fletus,
Sed tandem, vt varias mutant insomnia formas,
Cerno virum, vultu quo fingere saepe Platonem
Sum solitus, qui multa tamen magis ardua dixit,
Humano liceat quàm cuiquam attingere sensu;
Rursusque est veteres imitatus saepe Poëtas,
Dulcia permiscens rebus figmenta seueris.
Hic igitur visus sermone est multa locutus
Tam placido, vt diuo mihi vesci melle viderer
Quo sub veraci satiant se rupe Sorores
Fatidicae, doctas mulcent dum nectare mentes,
Ac referunt nunquam fallentia iussa Deorum.
In primis almae magno inflammabat amore
Virtutis, monstrans caelum pietate parari:
Hortatusque graueis animo deponere luctus,
Ac mente inuicta quemuis perferre laborem.
Nempe malis inquit, succenditur inclyta virtus
Obiectis, subitò hanc foeda rubigine torpor
Obducit: segni marcescunt cuncta quiete.
Hinc quòd sint vario motu iactata, quòd aër

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
