# De universitate libri tres 100-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/100-2

Sed si euanescant, pluuius densescit in imbres
Aër vel flatus, & si modò luceat alter,
Signum est ventosos illum obscurare vapores.
Poßidet hos Pyrois pariter cum Sole: pedesque
Mercurius finxit, nubem Mars atque Diana.
Spiritibus calidis Theumesius Herculis hostis,
Obuersus cancro est, regali & pectore celsos
Infractosque animos profert: Saturnia collo
Signa gerit tergo, nec non Pyroëntis adusti:
Phaenonis Venerisque in cauda insignia monstrat,
In coxis Veneris nec non Hermetis: & iste
Nempe sibi similis, semper turgentia gestat
Viscera, terribilemque iubam vultusque superbos:
Nec seruire potest, ardetque cupidine regni.
Amphitroniadi at maior concessa potestas.
Omnis virtuti tandem violentia cedit. e
Expulsa ex hominum coetu pia virgo nefando
Nunc caelo tantum fruitur, Iouis alma propago,
Quae quondam in terris latè cùm sceptra teneret,
Floruit imperium. verè fuit ille beatus
Tunc populus; virtus etenim foecunda vigebat

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
