# De universitate libri tres 100

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/100

Nec tamen omnino similes sunt: nempe negauit
Haec natura pares: sed mores Castor auitos
Exprimit & patris: at Pollux quoque praelia miscet.
Stilbontem pedibus reddunt, & vertice Martem
Alter, sed coxis similis Phaenonis vterque est.
Proximus insequitur geminos, qui torrida claudit
Hydrae retrogradus socius: saepe iste serenum
Educit Boream, miscentem frigora flammis
Atque insculpta gerit celsae presepia fronti
Et geminos Asinos: tenui qui lumine, caeli
(Si sint conspicui) semper sunt signa sereni:

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
