Latin
103
Nicolas Biese, De universitate libri tres 103
Unproofread scanNot analysed yet
a Pandora à Prometheo ex luto facta. Per Prometheum veteres interdum Deum intellexerunt, qui omnia ex re vilissima, nihilo scilicet, formauit, interdum hominem sapientem, qui alter Deus est, &alioqui viles animos hominum disciplinis varijs exornat. Fuit etiam Prometheus astrologus, qui primus statuas dicitur finxisse: is cùm in Caucaso perpetuo stellas obseruaret, à Mercurio fingitur ibi, quo pabulum aquilae sit, adalligatus. Aquila namque sublimem significat contemplationem, quae non mediocriter discruciare solet: dicitur etiam ignem louifuratus, quòd rerum caelestium ad nos transtulerit cognitionem, maximè circa res futuras, vnde etiam nomen est sortitus. verùm homines bonis rebus malè vtuntur, &perniciosissimum quippiam est scientia cum reliquis vitijs coniuncta. per Pandoram significarunt, ho minem externis quibusdam ornamentis internam perniciem astute celantem, quo nihil deterius esse potest. b. Iustitia diuina nunquam violatur: nam qui eam violare cupiunt, eo ipso iusto supplicio se summittere coguntur, qui secundum virtutem viuunt, ab ea praemia consequuntur. Itaque quicquid agamus, facta nostra suam à iustitia compensationem habent: sed quia potiùs facti sumus vt felicitatem percipiamus, quàm vt supplicijs afficiamur, praemijs reddendis iustitia libentius est occupata, adeoque dicitur in caelum commigrasse, vbi nec peccatis nec poenis est locus. c Quoniam per iustitiam in caelum fit ascensus, virgo est alata &spicam habet, quam astrologi meritò fortunatam dicunt: propter Saturnum cum Venere per Mercurium bene consociatum. d Quanquam est maxima vis misericordię Dei, tamen haec se cupit iustitię semper accommodare, nec altera vult vnquam alteram officio suo priuare, sed vtraque diuinam pariter prouidentiam exactissimè sequi, cu ius inuictum ordinem perturbare nullo modo licet rerum autem incorporearum corpora quandam similitudinem gerunt. Astrologi verò hanc similitudinem in virtute quàm in configuratione stellarum potius considerarunt: Virgo autem tum propter aequinoctium, tum propter alias causas cum iustitia potest conferri. Temperies enim temporum, corpora similia facit, quae quidem animi ferè sequuntur, quanquam interim liberam potestatem habent.