Latin
109
Nicolas Biese, De universitate libri tres 109
Unproofread scanNot analysed yet
a Ideo ventosum hoc sidus habetur, quòd ab eo multus humor in aërem mutetur, vnde fiat vt hic arctatus tumultuetur. Arcturo simi, les Hoedi. nam Mercurius non minus quàm lupiter ventos ciet: sed quia frigidior, ijs etiam frequenter imbres miscet. b Omnia conspirant in vnum &singula plurimorum opem requirunt: imò nihil est in tota rerum natura, quod non reliquis omnibus, si non proximè, saltem ordine causarum conducat. c Hinc est, quòd aquilones hyemales portendant, hinc est etiam quòd louem nutriuisse dicantur, &Maia Mercurium peperisse: aëris verò constitutionem, quemadmodum iam saepe diximus, nostra corporatura &hanc animorum fermè mores imitantur. d Oriuntur &occidunt cum sole in fine mensis Aprilis ἀυρονυχῶς autem occidunt mense Octobri. Oriuntur autem κλιακὼς circa tempus messis. e Poëtae nobis Persea, tanquam virum fortem proponunt, qui Medusae formam, qua tamen alij in stuporem vertebantur, contempsit, Mineruae Mercurijque praesidio fretus, ac adamantina falce, quam Vulcanus fabricarat: his enim sapientia fortitudoque significatur: nam solum robur parum valet, nisi cum prudentia sit coniunctum. Itaque gigantes ipsos Pallas demonstrata facie Medusę in saxa facilè conuertit. Praecipuum autem ornamentum foeminarum est in capillis, quos per lasciuiam Medusae poëtae fingunt in serpentes esse conuersos. perniciosa enim esse solent ornamenta vitae externa, si quis illis turpiter abutatur: sed viris probis, omnia materiam gloriae praebent, quae per talaria Mercurij intelligi potest. nihil est enim quod quem facilius in sublime vehit: sed oportet etiam Mineruae speculo semper vti, quo etiam ex nobis sese reliqui cernant, &admiratione nostrae virtutis perditi propriaeque conscientiae stimulis perculsi, tanquam obstupescant. Omne verò poetarum institutum in tradendis fabulis fuit, vt vel mysteria naturae, vel praecepta vitae, quadam iucunditate condirent, &quibusdam illecebris homines sensim ad altiorem cognitionem inducerent. Sed nihil est quod nos melius rerum maximarum admoneat, quàm corpora caelestia, quae continuò per vniuersum orbem cernuntur, ideoque viri magni caelo quoque sunt inscripti. O iij Faltro