Latin
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 11
Unproofread scanNot analysed yet
a Tempus cum rapidissimo primi caeli motu continuò reuoluitur. nec quod praeterijt praesens fieri potest. Quamuis autem tres Parcas tribus temporibus conferunt, alij, teste Chalcidio, potius tribus mundi praecipuis partibus conuenire volunt, aplani, planetis &elementis, quarum media Clotho motu planetarum varias rerum formas contexat in hanc inferiorem elementorum regionem, quae cùm fortunae magis quàm sapientiae capax esse videatur, rectè Lachesis illi prae esse dicitur. Sed Atropos superior alios omnes orbes circumducit, extra quos tamen humana voluntas proprio suo motu fertur: omnes autem hos motus sapientia Dei planè comprehendit. Cùm autem omnia iusto quodam causarum ordine fiant, nullus fortunae nisi in ignorationis nostrae tenebris locus est relictus: quae tamen prouidentiam Dei subterfugere non possunt. b Ho in Hym. Mer. scribit Parcas, cùm fati decreta pronunciaturae sunt, melle sub Parnaso vesci: quanquam enim euentus rerum hîc nobis saepius amari sunt, causae plenae sunt dulcissimis placitis prouidentiae Dei, quae tantum norunt illi, qui vt reliquis sapientiores sunt, ita cum Dijs ipsis versantur. c Summum bonum, vt inquiunt Philosophi, suapte natura se libenter omnibus commune reddit. Cumque semper effecta causae suae similitudi nem gerant, hinc est quòd omnia vires suas in proxima quaeque continenter effundant, &ea boni imitatione meliora fiant. anima corporaturae praestantior est, &in eam suum quoddam imperium habet: in animae verò natura summa quaedam &libera potestas est, qua virtutes &vitia continentur, quae diuino fauore freta, nullis malis frangi potest. Ventis