# De universitate libri tres 110-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/110-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/110-2

Auersumque volare iubet, ne Gargona cernens
Intereat. sed cum sese prior illa videret
In speculo, subitò riguit Perseusque reuulsa
Ceruice alta petit, quem Pallas in aethere fixit
Praeclari vt maneat signum memorabile facti.
Non tamen in lapides Gorgon vos splendida mutat
Nam Iouis in genibus posita est quaecunque potestas.
Saturni & Veneris radijs oculusque sinister b
Gorgoneus, nec non Persei quoque terga relucent:
Ast Hermes acuit Mauorsque ad praelia falcem.
Post hunc Caßiopeia sedet, stat deinde maritus,
Et Iouis ex humero & Saturni insignia gestat.
Ambo sunt moesti, nam sese Caßiopeia
Cum Nereidibus praeferret, ab Hammone
tussa est,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
