# De universitate libri tres 111-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/111-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/111-2

a Omnis naturae necessitas liberae potestatis diuinę vi continetur, nec multum intelligere putandus est, qui supra naturam nihil videt, cùm illic horum omnium causae sint, & aliae plurimae, quae naturalem rerum seriem impediunt, impellunt, aut etiam inuertunt: nam vt libera potestas libera non sit, fieri nequit, aut etiam vt liberas non edat actiones, quae tamen semper rationem comitem habent, quamuis haec à nobis ignoretur. b. Quapropter violentam mortem significat, vt & reliqua signa, in quibus diuersissimorum siderum vires malè iunguntur: ea tamen quę per se mala sunt, & etiam diuersa, per media quędam bene misceri possunt. c Aegyptus trigoni formam habet, quae principium est omnium aliarum rectas lineas habentium, & ideo tanti fecit eam Plato: nam etiam cum ternario magnam cognationem habet, qui numerus semper est habitus admodum diuinus, & ideo non est mirum, quòd viri sapientes eius similitudinem voluerint in caelo describi. d Per Neptunum & Medusam animi corporisque vim & potentiam intelligere licet: vnde fama prouenit, quae per Pegasum alatum significatur, qui in templo Mineruae dicitur esse procreatus: haec enim dea sapientiae est, qua nihil memorabilius esse potest. Fingitur autem Pegasus Castalium fontem aperuisse: vel quoniam fama praecipuè solet ingenia praeclara excitare ad scribendum, & etiam circa famam illustrium virorum saepe versantur: idque est quod Bellerophontem & Perseum à Pegaso vectum esse scribunt: vel etiam quòd gloriae cupiditate ad insignia facinora magni viri impellantur.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
