# De universitate libri tres 112

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/112

Ad caput Andromedae prima est, in crure secunda
Atque ambae Iouis & Mauortis luce coruscant,
Tertiaque ex humeris, quarta est super vltima dorsi,
Atque hae sunt Iouis & Stilbontis lumine clarae.
Piscem pene suis austrinum en verberat alis:
Atque eius rutilum attingit prior vngula cygnum,
Tantumque est media desculptus in aethere forma.
Tangit equum rostro Delphin, caudaque reflexa,
Atque Aquilam tergo. è minimis componitur astris,
Belligerique Dei & Phaenonis lumine lucent.
Hic dum Amphitriten pulchram Neptunus amaret,
Praestitit officium, pro quo est inscriptus Olympo.
Ast è lacte volat louis ales ad Aegocerotis
Cornua, cui dorsum binis est nobile stellis,
Quae Iouis & calida Mauortis luce coruscant.
Supra alam corui defixum est cuspide telum,
Et super hoc cygnus paßis extenditur alis:
Seu sit Laedaeus, seu quem celebrauit Apollo,
Dorso Stilbontis Venerisque insignia portat,
Exceptisque alis caelesti lacte madescit.
At lyra Mercurij, qua Phoebus deinde sonabat,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
