# De universitate libri tres 113-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/113-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/113-2

Quantum musica valeat in rebus humanis, à multis clarissimis viris demonstratum est, & satis illis notum, qui vel minimum humanis tatis habent: nam tantum abest, vt is qui rythmo symphoniaque nus merorum non commouetur inter homines verè numerandus sit, vt veteres sapientissimi viri crediderint etiam animantia fera, saxaque numerorum musicorum vi concitata sese ad vsum humani generis accommodasse: nimirum intelligentes duros & agrestes homines, tonis accommodatis emolliri, & ad omnem virtutem efformari posse: nam legimus etiam in historijs, viros inuictos mutatis modis in hanc aut in illam partem esse facillimè compulsos, quod arte musica nihil potentius sit ad animos in omnem partem flectendos. Si verò quis dicat non omnes, imò non multos homines cantibus admodum delectari, respondebo non musicae, sed musicorum id vitio potius euenire, quòd nulli sint qui exactè teneant omnem artem, & paucissimi, qui aliquam in ea laudem commerentur, quod quidem & in alijs omnibus accidit, & in hac maximè, quae longè praestantissima est, diuinumque spiritum & eum quidem eximium requirit: qui quidem paucissimis hominibus contingit. Cùm autem musica semper animis audientium sit accommodanda, tamque multiplices hi sint, vt intentot myriadas nulli nascantur pares, & vitae instituto multo plures quàm natura differentias acquirant: cumque numerorum discrimen multiplex sit & infinitum, hinc est quòd tam difficile sit eos ingenijs praesentibus accommodare.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
