# De universitate libri tres 115-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/115-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/115-2

a Poëtae fingunt Orionem à loue, Neptuno, & Mercurio procreas tum: est enim sidus calidum, humidum & ventosum, & ideo cum Diana, hoc est, cum Luna dicitur certasse: sed Scorpius oppositus vires eius frangit. quamuis autem Orion numeratur inter signa tempestuosa, dexter tamen eius humerus insigne quippiam, cingulus doctrinam portendere creditur. b Lepus cęlestis refert naturam Saturni & Mercurij, cum quibus etiam lepus terrestris conuenit: non enim astrologi nomina temerè rebus caelestibus imposuerunt. c Stellaquę est in ore Caniculę, Marti et Ioui similis est, oritur cum Sol est in Leone. Calor moderatus humidorum partes tenues consumit, & reliquas bene contemperat & concoquit, nimius tandem in tenuibus nihil, in aridis nihil nisi terrenum relinquit: sic ea quibus humiditas multa, maturitatem acquirunt, cùm autem ipsa fit impar calori, taben et marcorem.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
