# De universitate libri tres 115

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/115

Nunc firmi medio spacio decurrit Olympi.
Hic quondam dominam cupiens superare Dianam,
Interijt, positusque fuit sub cornua Tauri:
Et sic letifero longè nunc distat ab hoste.
Contingit plantam sublimi fuste Gemelli,
Et cornu digitis Taurinum pene sinistris:
Hermetiquè sacrum Leporem conculcat, & astrum
Praeclarum laeua circumtrahit vndique planta,
Quod fortunata Phaëthontis luce coruscat:
Cùm tamen ensifer hic fera praelia captet Orion.
At quanquam Hermetis Saturni & numine tutus,
Occultus Lepus est, cupiens vitare sequentem
Hostem, quem comitem secum venator habebat
Orion: sese ad dominum iste attollit: at acrem
Mandibulis gestat rabiem: namque illius ortu
Languida marcescunt, nimio consumpta calore,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
