# De universitate libri tres 119-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/119-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/119-2

a Omnia conspirant in vnum, praesertim caelestia, à quibus haec inferiora, quae alioqui diffluerent, coniunguntur. in ea verò coniunctione salus communis est sita, quam Gigantes terrae filij turbare conantur. Terra enim infima inter corpora longissimè degenerauit, plurimamque materiam continet. Forma verò caeleste quiddam est & diuinum: illa sua vastitate diuisionis & perturbationis est mater. b Sunt enim haec signa iuxta finitorem meridianum: itaque si reliquum caelum serenum sit, illa obscura, inditium est vel ab Euro vel ab Aquilone nubes in eam partem agi: si vero sint serena, reliquum caelum nubilum, significatur inde ab Austris in Aquilonem nubes impelli. c Necessarium est vt haec omnia sint in continuo motu, qui sine contrariorum actione & passione conseruari nequit. Si verò vnum contrarium alteri longè superius esset, ab eo statim vinceretur, sublataque contentione cuncta sub vnius imperio essent: quanquam autem in caelo talis contrarietas non est qualis haec nostra: est tamen eius contemperata similitudo, quae sit horum inferiorum effectrix causa. d. Tametsi Pto. plurimas stellas signis eximit, ijs tum alij, istis exceptis, omnes fermè comprehendunt.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
