# De universitate libri tres 12

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/12

Ventis diuersis agitetur, pontus inundet,
Cunctaque cum summo semper mutentur Olympo
Atque adeò rerum quod sit non vna potestas.
Quaeque suas voluit natura in proxima vires
Exercere, pias sed vbique excellere mentes.
His rerum imperium concessum est numine diuum.
Praestantes animi, quamuis fortuna lacessat,
Et saepe ingenti aduersorum mole grauentur.
Prosterni nequeunt vnquam. edurata sagittas
Omnes contemnit virtus, discrimina, mortes.
Vndique materiam pia mens acquirit honesti,
Maioremque ferunt maiora pericula laudem.
Pulchrum difficile est, magnoque labore parandum.
At nihil doctrina praestantius, ista recludit
Aethereos denso positos sub tegmine sensus
Haec vel sola potest famam proferre per orbem.
Nempe legunt Troiam à nostro procul orbe remoti,
Caecropios, Tyrios, Persas, Lacedaemona, Romam.
Haec etiam laudem praeclarè extendit in aeuum
Totum: sic nullis seclis morietur Vlysses,
Caesar, magnorum aut vlla inclyta facta virorum.
Atque haec vna potest homines secernere brutis
Dum mentes proprijs formis exornat, & omnem
Insculpit rerum seriem: tunc luce corusca
Cuncta vident vultumque gerunt mundique Deique.
vllum
Quo non concessum est homini praestantius

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
