# De universitate libri tres 122

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/122

Si cùm Sol caput attingit caudamus Draconis
Arthemis oppositum teneat, sub cuspide noctis,
Incidit in tenebras, priuataque Numine fratris
Deliquium patitur, noctis perfusa colorem:
Tunc rubicunda, notat metuenda negocia Martis,
Atraque tristitias, varijs obducta tenebris
Mundo multiplices Stilbontem tendere technas.
Iunctaque concipiunt alternos astra vicißim
Foetus, atque edunt maturo tempore partus.
Sol vbi contigerit duplicis segmenta Draconis,
Iam quoque fraternos radios subeunte Diana,
Tristis vitali fraudatur lumine tellus,
Horrida concipiens nigri praesagia fati,
Quod trahat hos, quibus est insignis in orbe potestas.
Nam potius bina haec moderantur numina mundum,
Et proferre solent magnae facta inclyta causae.
Non tamen extemplò manifesta erumpit in acta.
Incrementa capit concepta potentia caeli
Aßiduis radijs. Certa vertigine Parcae
Ac pro materia semper sua fila rexoluunt.
Hinc est quòd totidem menses numerentur & anni,
Defectus Lunae aut Solis quot continet horas
Totue dies, punctis quot sidus distat ab ortu.
Dirum sic memini bibitum persaepe venenum,
Sensim & letiferam penetrasse in viscera noxam,
Nec subitis densum morbum ceßisse medelis.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
