# De universitate libri tres 123

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/123

Nam natum dedit cunctis sua tempora rebus.
Atque etiam Phoebum postquam triduana reliquit
Ac per septenos numeros spectanda Diana.
Monstrat terna dies crescentis cornua Lunae,
Circuitumque suis absoluit partibus heptas:
Hinc est istius numeri tam magna potestas,
Ad res humentes Lunae virtute mouendas.
Nec tantùm inter se vario posituque locoque
Aetheris errones aut sidera fixa recedunt,
Sed quoque cum terrae mutant regione figuram
Semper, & hinc data sunt duodena palatia diuis.
Sidera cuncta suas ad quaeque negocia miscent
Vires: attamen est aliquod, cui summa potestas
Dum res incipiunt, cuius virtute reguntur.
Vtque puellarum in magna iuuenumque caterua
Vnius intuitus potius procedit in illam,
Vna suis oculis nidiantibus intima pungit
Viscera, per medias acie penetrante medullas,
Atque infixa manet species ea prima puellae,
Quae tenet vna animum totum, sic sidera primos
Insinuant radios, queis texunt stamina fati,
Et secum in certos deducunt omnia fines.
Nam noua si aßiduo descendit ab aethere virtus
Maxima natali concessa potentia caelo,
Quod planè admixtum est teneris ab origine rebus.
Innati radij sua corpora nempe gubernant,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
