# De universitate libri tres 124

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/124

Quos persaepe animus vester quoque sponte sequatur.
Vt cui praefuerint turbantes aequora stellae,
Conscendant miseras simili sub sidere naues.
Saepe vias diro Pyrois latrone remotas
Obsidet, & Phaenon, infausto & numine Stilbon.
Hinc, qui carpit iter tali sub lumine vastum,
Infelix facile in latitantes incidat hostes.
Naturae astrigero series respondet Olympo.
At merito summus Phaenon est ordine primus.
Quòd vis è superis veniat: rursusque Diana
Perfectis prima est rebus, regit ipsa tenellos
Infantes, Stilbon pueros, Venus alma iuuentam.
Et sic ad primum redeunt haec omnia fontem.
Nobilitate loco sunt sidera magna priore.
Praecipua est virtus Phoebaea, potentia Lunae,
Aequator, nec non vertex: amplißima summam
Corpora nempe gerunt multa sub imagine causam.
A Phoebo vitam & fortunam ducitis omnem,
Et Luna. Phoebi virtute haec cuncta reguntur.
Magnum est numerare vices ab origine rerum.
Magnum est tam vartas numeris distinguere vires,
Pars autem prior est caeli, quae surgere terra
Incipit, atque recens rerum fit causa nouarum,
Resque potest claram in lucem proferre latentes.
Praecipuè regit haec Saturni numine vitam.
Quanquam habet & partem Stilbon, et foecunda Diana
Inde
rec

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
