# De universitate libri tres 125-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/125-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/125-2

mus quas differentias acquirant: hae verò omnes vel ad motum vel ad positionem referri posse videntur. De hac autem priore loco, postea de motu dicemus. Positus autem diuersus est, vel stellarum aliarum vel partium terrae mutua comparatione. Stellae interdum inuicem sibi vicinae sunt, interdum verò longiùs inter sese distant: maximae propinquae sunt in adius. Longissimè distant cùm oppositam partem alteri altera tenet. Sed nemini dubium esse potest, quin ea quę sunt eiusdem generis, quanto magis coniuncta sunt, tanto se facilius tueantur, & vires magis efficaces edant, quemadmodum cernere liceat in ignitis carbonibus coaceruntis, in vino, quod inclusum multum in vno dolio sit, & in reliquis omnibus rebus, quae distractae & tanquam in partes discerptae facilè pereunt. Quanto igitur stellae similes coniunctiores sunt, tanto validiores possident vires. sed quid si contrariae sint & repugnantes?

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
