Latin
128
Nicolas Biese, De universitate libri tres 128
Unproofread scanNot analysed yet
In singulis autem circuli quadrantibus motus mutatur, vt si prius fuerit à dextris sursum cùm ad summum est deuentum in sinistra deorsumque tendit, hinc autem adhuc deorsum quidem, sed in dextram partem, cùm ad ima ventum est ad dextram sursum itur: ideo in quadrantibus stellę nouas potius vires aci quirunt, &conseruant quamdiu idem motus manet. Hinc est quòd in solstitijs &aequinoctijs positionem caeli tam diligenter obseruent: hinc est etiam quòd tanti faciant eas coniunctiones, quae in ijs locis fiunt. Quod autem iam diximus, in omnibus stellis est tenendum. sed inter alias partes, vernum aequinoctium principatum tenet, quoniam tunc omnia reuirescunt &tanquam nouum initium sumunt: cuius vis in suos temporum circulos extendatur. Iam quoniam inferiora superioribus respondent, quemadmodum iam sepissime diximus, affectiones praecipuarum partium caeli, praecipuis terrae partibus potius ominari videntur. Sed ex his, quae iam diximus, coniunctarum stellarum virtus, si quis rationi consentanea peruestigare velit, est satis manifesta, cognoscenti singularum stellarum, tum fixarum tum errantium, naturam. Contrarium, aute conium ctioni positum, oppositionem vocarunt, cùm, scilicet ex diametro due stellae distant: hęc tam euidens dissidium monstrat, vt etiam prouerbio sit trita: non enim coeunt radij priusquàm peruenerint in centrum vsque terrae, in quod cùm violenter ictu contrario incidant, repentè in mus tuam concordiam coalescere non possunt, &etiam signa opposita cęlistela lati, diuersissimam habent virtutem, ac suo dissidio iuuant planetarum diametris distantium pugnam. Adeò cuncta in natura consentiunt, &arctè conspirant in vnum. Quis autem dubitare potest, cùm nihil temerè fieri queat, in hac vniuersitate rerum, quin motus etiam omnis ad destinatum suum finem tendat, qui rispondeat principijs mouendi. Quòd calescant res &calore continuò tandem ignescant, id nimirum est ab igni, &ab aqua quod humectentur: idque similiter in alijs omnibus accidit, vt &finis, &etiam eum antecedentia cuncta, nisi quid impedimento sit, cum effectrice sua prima causa consentiant. inde facis lè cognoscere licet, quantum operae pretium sit initia motus diligenter considerare, quae proculdubio caelo fuerint tribuenda. Omnis autem motus per locum, ex positu suam differentiam &naturam habet: Positus verò recti sex differentiae sunt, sursum, deorsum, in dextra, sinistra, anteriora, posteriora. Hexagono distantes positu stellae sese familiariter amiceque aspiciunt: nam tantum à se distant, quantum acentro yGoogle tro terrae: aequabilitas autem sua felicitate nunquam caret. Trigonus positus ex duobus hexagonis coniunctus felix est: etiam propter mutuam beneuolentiam stellarum fixarum: sed ideò Tetragonus est infortunatus: fortassis etiam propter obscuram lateris cum diametro analogiam.