Latin
VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM
Nicolas Biese, De universitate libri tres 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Natura comparatum est vt à nocuis omnia sese contrahant, &coniuncta potentiora sint dispersis, &vt à potentioribus tandem imbecilliora vincantur. b. Sine causis exitus rerum, intelligere non licet: doctrina verò causas rerum denionistrat. 1 c. In rebus humanis fame nihi est, magis expetendum, quam potissimum praestat doctrina. d Mens ea quam Philosophi nunc possibilem, nunc passibilem appellant, veluti quoddam uniuersitatis speculum est, in quod formae rerum omnium &lumine mentis agentis ex aeternitate transferantur, &etiam externae per sensus in phantasiam, quibus in vnam cognitionem coniunctis, à reliquis animantibus homo differt: vnde cognoscere licet reliqua corporis &externa bona cum rerum cognitione non posse conferi,