# De universitate libri tres 13-2

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/13-2

a Natura comparatum est vt à nocuis omnia sese contrahant, & coniuncta potentiora sint dispersis, & vt à potentioribus tandem imbecilliora vincantur. b. Sine causis exitus rerum, intelligere non licet: doctrina verò causas rerum denionistrat. 1 c. In rebus humanis fame nihi est, magis expetendum, quam potissimum praestat doctrina. d Mens ea quam Philosophi nunc possibilem, nunc passibilem appellant, veluti quoddam uniuersitatis speculum est, in quod formae rerum omnium & lumine mentis agentis ex aeternitate transferantur, & etiam externae per sensus in phantasiam, quibus in vnam cognitionem coniunctis, à reliquis animantibus homo differt: vnde cognoscere licet reliqua corporis & externa bona cum rerum cognitione non posse conferi,

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
