# De universitate libri tres 13

Nicolas Biese, De universitate libri tres, VVM PHILIPPVM, HISPANIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/13

Donum: nam multis ea quae praeclara videntur
Munera, diuitiae, pompae, violentia, forma,
Quàm subitò pereunt, quàm multis causa malorum.
Pulchra Helene, Croesus diues, robustus Achilles,
Stultitiae at celebrem sunt omnes reddere poenam
Compulsi. docti damnorum semina cernunt,
Et facilè ad gratum perducunt omnia finem.
Res populi pariter priuataque cuncta gubernant
Vt decet, & nocuas auertunt vndique causas.
Quòd si doctrina careant, haec cuncta labascent,
Horrendoque cadent subito concussa tumultu.
Cùm ratis in medio est pelago iactata procellis,
Et glomerant venti nubes, tonat arduus aether,
Fulmina saeua ruunt, noxque ingruit horrida, doctus
Ni tunc quis fuerit coeli, nenti atque profundi.
Effugere haud liceat diri discrimina ponti.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
