# De universitate libri tres 130

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/130

Nam dici non potest quantum aequabilitate delectetur natura: sed plurimae sunt analogiae quę maximam gratiam habent, hemiolia, epitrita, dupla, tripla, aliaeque innumerę, quae singulae suam obtinent potestatem. Haec igitur sedulò considerari vult, & etiam illa quae constant analogia quomodo sua natura se iuuent vel laedant: sunt & plurimae differentiae stellarum ex varijs circulis per quos feruntur. Differentias igitur & motus & positionis quas hîc acquirunt breuiter consideremus. Constat autem primum motum ab Oriente in Occidens fermè spacio viginti quatuor horarum absolui circa polos mundi, quem motum omnes inferiores orbes sequuntur. Huic veluti contrarius est alius circum Zodiaci polos, qui à prioribus fermè viginti tribus partibus cum semisse recedunt. Conficit hic suum circuitum ab Occidente in Oriens fermè intra annorum millia viginti quinque cum annis octingentis, & hoc etiam inferiores circuli caelestes reuoluuntur. tertius autem mo tus ab his longè diuersus est, cuius polos veteres circa principia Arietis & Librae mobiles esse iudicabant, sic vt reciprocè circulos vtrinque paruos describerent, per quos octaua sphaera trepido motu aequinoctia solstitiaque mutaret, & priorem stellarum motum vel promoueret vel retardaret. recentiores aliam huius motus formam tradunt. Polos enim circa arcticam & oppositam mundi partem duplici, sed breuissimo motu ferri dicunt, quorum altero attollantur & deprimantur spacio viginti quatuor minutorum intra annos fermè ter mille quadringentos & triginta quatuor, vnde necesse quoque sit obliquitatem Zodiaci mutas ri: altero moueantur in ortum & occasum per spacium septuaginta mi nutorum & vnius, ita vt tamen prior motus istum bis mensuret, & hic aequinoctia in occasum & ortum detorqueat, vnde stellarum motus nunc celerior nunc tardior fiat. Sed haec ratio satis explicatur à Copernico, & est tardior & breuior hic motus, quàm vt hic sit explicandus, vbi tantum breuiter vim corporum caelestium consideramus. Videmus tamen eius mutatione res humanas non mediocriter immutari. Infra firmamentum septem planetae distinctis sunt locis collocati, inter quos Sol veluti dominus medium tenet, minusque multiplici motu fertur. Imò sunt qui eum cum firmamento prorsus immotum esse dicant, eiusque motum terrae, vt & eos, de quibus iam diximus, tribuant, quo fiat, vt nec superioribus inconspectis caelis sit opus, nec etiam vllae circa aliena centra debeant admitti reuolutiones. Sed ita terrę multiplex erit concedendus motus, cùm tamen secundum philosophos natura sit immota, & simplici corpori tantum vnus conueniat: quanquam fortassis non fuerit absurdum, vel vnam intelligentiam diuerso motu voluere, vel vni orbi plures concordes intelligentias prae esse: siquidem videmus in compositis corporibus simplicium formas non planè Dogli planè tolli, sed potius alteri praestantiori obsequium praestare, quae tamen cum corporatura planè sunt coniunctae.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
