# De universitate libri tres 131

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/131

Verùm haec non sunt hoc loco expli canda qui terram mobilem fecerunt, firma mentum tanquam nobilissimum immo bile putarunt: est enim omnium supremum, solem in centro, hoc est, in medio mundi collocarunt, quod etiam meritò maximam dignitatem habet: circa eum Mercurium: deinde Venerem, postea terram cum Luna moueri proximum esse Martem, supra hunc louen & Saturnum, qui iam secun dus sit à firmamento: terram conficere motum diurnum circum po los suos ab Oc sre cidente in Oriens, quem nos primo mobili damus, & ita putamus solem supra horizontem attolli, cùm terra potius descendat.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
