# De universitate libri tres 133

Nicolas Biese, De universitate libri tres, 133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-universitate-libri-tres/133

Haec autem inaequalitas continuò per aequabilem in eccentrico motum mensuratur, quod πρασθαφαιρισιν appellant. Idem accidet, si describas mus epicyclum in homocentro. Sit homocentrus F. I. H. K. epicyclus D. L. M. N. sol sit L. Cum C. epicycli centrum erat in. F. sol, qui est. L. erat in. D. & etiam in, E. cùm autem centrum epicycli. C. ab. F. versus. K. in homocentro mouetur, interim sol ex. D. moueatur versus. M. ita vt sem per sit. L. quod solem significat in eccentro. E. K. G. I. quem motu suo depingit. Verùm hi duo modi non omnino conueniunt, si quis bene consideret. In priore enim aequalitas seruatur in eccentro, quam semper laudamus, in posteriore epicyclus addit vel minuit propter diuersam motus positionem. Omnis autem mutatio motus, alias mutationes secum etiam affert, quamuis eadem sideris positio seruetur. Alia differentia prouenit ex eo, quòd apogaeum solis non est semper in eodem χ σι loco, sed esse trum eccen tri. B. veluti per cir culum B. O. P. circumfertur, et pariter eccentrum E. K. G. I. secundum signorum ordinem circumducit. Verùm hic motus tardus est, obliquitatis zodiaci mo tui par, & tamen necesse est, vt secum afferat suas rebus innouationes. Est autem horum circulorum solis ea fermè seruata analogia, vt quales partes semidiameter eccentri. B. E. continet centies mille decies, tales sint nonies mille quingenitę & vna, inter maximum & minimum solis interuallum à terra. Magis autem multiplex est motus Lunę. in ea verò duplicem melius est vt intel fligamus epicyclum. Vnum exempli gratia (K. N. C; P. paruulum alterum DE. E. in cuius circuitu corpus Lunae feratur, & illius centrum C.

---

Nicolas Biese, De universitate libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_universitate_libri_tres.
